miércoles, 8 de octubre de 2008

Munda y INCERTI AVCTORIS DE BELLO HISPANIENSI LIBER



La batalla de Munda tuvo lugar el 17 de marzo del año 45 a. C. en las llanuras de Munda, cerca de la actual Osuna aunque algunos autores también la sitúan en las cercanías de la actual Montilla, en la Bética (Hispania). Ésta fue la última batalla de la guerra civil romana librada entre populares (liderados por Julio César) y optimates (liderados tras la muerte de Pompeyo por sus hijos). Después de esta victoria y la muerte de Tito Labieno y Cneo Pompeyo Faústulo (el hijo mayor de Pompeyo el grande) César pudo regresar a Roma y ser nombrado dictador. Su posterior asesinato inició el proceso que finalizaría al final de la República Romana y que llevaría a su sobrino-nieto Cayo Julio César Octaviano a convertirse en el primer emperador romano.


A inicios de 45 a. C., la guerra civil entre los populares y los optimates estaba terminando. Tras la derrota de Dyrrhachium, Farsalia y Tapso, los optimates, inicialmente comandados por Pompeyo fueron confinados a la Bética. Conducidos por Tito Labieno, un general brillante, que había servido de lugarteniente de César durante la conquista de la Galia, y los hermanos Sexto y Cneo Pompeyo, hijos de Cneo Pompeyo "el Magno", los optimates emplearon los recursos de Hispania para levantar trece legiones.



Julio César persiguió a los hermanos Pompeyo desde las provincias africanas hasta Hispania, con el objetivo de derrotar la oposición republicana. Con él viajaban ocho legiones veteranas, habiendo servido algunas de ellas bajo las órdenes de César desde la Guerra de las Galias, y 8.000 soldados de caballería que determinarían el resultado de la batalla. Entre las legiones se encontraban la Legio III Gallica, la Legio V Alaudæ, la Legio X Equestris y la Legio XIII Gemina. También César llevaba a su sobrino nieto Octavio y a su amigo Marco Agripa.


Los dos ejércitos se enfrentaron en las llanuras de Munda, en la Bética (Hispania). El ejército pompeyano estaba acampado en una colina suave, una posición desfavorable para el ataque de César. Permanecieron a la vista varios días hasta el 17 de marzo, día en el que César inició la batalla, poniendo al mando de la caballería a su sobrino Octavio Augusto y ordenándole proteger la retaguardia.


La batalla duró un tiempo sin ventaja aparente para ningún lado, viéndose forzados los generales a dejar sus posiciones de mando y a unirse a la misma a fin de levantar la moral. César tomó el mando del ala derecha, donde la Legio X Equistris peleaba duramente. Su presencia elevó la moral de la décima y empezó a avanzar. Dándose cuenta de la maniobra, Cneo Pompeyo desplazó una legión de su ala derecha para reforzar la izquierda, lo que constituyó un error fatal.

El ataque de la Legio X Equistris no fue más que treta. Tan pronto el flanco derecho de Pompeyo fue debilitado, la caballería de César, comandada por Octavio, lanzó un ataque por dicho flanco que cambiaría el desenlace de la batalla. Al mismo tiempo, el rey Bogud de Mauritania, aliado de César, atacó el campamento de Pompeyo desde la retaguardia. Tito Labieno, comandante de la caballería pompeyana, se dio cuenta del ataque y se desplazó al campamento para responder. No obstante, los legionarios pompeyanos, sometidos al fuerte ataque de la X Equistris por el flanco izquierdo y de la caballería de Octavio por el derecho, creyeron que Labieno se retiraba. Temiendo lo peor, los legionarios rompieron el frente y huyeron

Muchos soldados pompeyanos murieron durante la retirada. Otros murieron defendiendo la ciudad de Munda. Tito Labieno murió, pero Sexto y Gneo Pompeyo alcanzaron la ciudad de Corduba donde se refugiaron.



Tras la batalla de Munda, César procedió a pacificar las zonas de Hispania leales a la causa pompeyana, destruyendo las ciudades sospechosas de albergar a Cneo y Sexto Pompeyo. Gayo Didio, comandante naval leal a César hundió la mayor parte de los navíos pompeyanos. Cneo Pompeyo trató de buscar asilo en tierra, pero pronto fue descubierto y ejecutado.

Con esta victoria y con Hispania pacificada, César no tuvo oposición. Marchó a Roma donde asumió el cargo de dictador. César fue asesinado el 15 de marzo del año siguiente, durante los idus de marzo, por los senadores conservadores romanos de la generación más joven, liderados por Marco Junio Bruto y Cayo Casio Longino. Pero por aquella época, la facción optimate carecía prácticamente de apoyos.

INCERTI AVCTORIS DE BELLO HISPANIENSI LIBER


[1] Pharnace superato, Africa recepta, qui ex his proeliis cum adulescente Cn. Pompeio profugissent, cum … et ulterioris Hispaniae potitus esset, dum Caesar muneribus dandis in Italia detinetur, … quo facilius praesidia contra compararet, Pompeius in fidem uniuscuiusque civitatis confugere coepit. Ita partim precibus partim vi bene magna comparata manu provinciam vastare. Quibus in rebus non nullae civitates sua sponte auxilia mittebant, item non nullae portas contra cludebant. Ex quibus si qua oppida vi ceperat, cum aliquis ex ea civitate optime de Cn. Pompeio meritus civis esset, propter pecuniae magnitudinem alia qua ei inferebatur causa, ut eo de medio sublato ex eius pecunia latronum largitio fieret. Ita pacis commoda hoste +hortato+ maiores augebantur copiae. +Hoc crebris nuntiis in Italiam missis civitates contrariae Pompeio+ auxilia sibi depostulabant.

[2] C. Caesar dictator tertio, designatus dictator quarto multis +iterante diebus coniectis+ cum celeri festinatione ad bellum conficiendum in Hispaniam cum venisset, legatique Cordubenses, qui a Cn. Pompelo discessissent, Caesari obviam venissent, a quibus nuntiabatur nocturno tempore oppidum Cordubam capi posse, quod nec opinantibus adversariis eius provinciae potitus esset, simulque quod tabellariis, qui a Cn. Pompeio dispositi omnibus locis essent, qui certiorem Cn. Pompeium de Caesaris adventu facerent… multa praeterea veri similia proponebant. Quibus rebus adductus quos legatos ante exercitui praefecerat Q. Pedium et Q. Fabium Maximum de suo adventu facit certiores, utque sibi equitatus qui ex provincia fuisset praesidio esset. Ad quos celerius quam ipsi opinati sunt appropinquavit neque, ut ipse voluit, equitatum sibi praesidio habuit.

[3] Erat idem temporis Sex. Pompeius frater qui cum praesidio Cordubam tenebat, quod eius provinciae caput esse existimabatur; ipse autem Cn. Pompeius adulescens Uliam oppidum oppugnabat et fere iam aliquot mensibus ibi detinebatur. Quo ex oppido cognito Caesaris adventu legati clam praesidia Cn. Pompei Caesarem cum adissent, petere coeperunt uti sibi primo quoque tempore subsidium mitteret. Caesar – eam civitatem omni tempore optime de populo Romano meritam esse – celeriter sex cohortis secunda vigilia iubet proficisci, pari equites numero. Quibus praefecit hominem eius provinciae notum et non parum scientem, L. Vibiurn Paciaecum. Qui cum ad Cn. P praesidia venisset, incidit idem temporis ut tempestate adversa vehementique vento adflictaretur; aditusque vis tempestatis ita obscurabat ut vix proximum agnoscere possent. Cuius incommodum summam utilitatem ipsis praebebat. Ita cum ad eum locum venerunt, iubet binos equites conscendere, et recta per adversariorum praesidia ad oppidum contendunt. Mediisque eorum praesidiis cum essent, cum quaereretur qui essent unus ex nostris respondit, ut sileat verbum facere: nam id temporis conari ad murum accedere, ut oppidum capiant; et partim tempestate impediti vigiles non poterant diligentiam praestare, partim illo responso deterrebantur. Cum ad portam appropinquassent, signo dato ab oppidanis sunt reccepti, et pedites dispositi partim ibi remanserunt, equites clamore facto eruptionem in adversariorum castra fecerunt. Sic in illo facto, cum inscientibus accidisset, existimabant prope magna pars hominum qui in his castris fuissent se prope captos esse.

[4] Hoc misso ad Uliam praesidio Caesar, ut Pompeium ab ea oppugnatione deducercet, ad Cordubam contendit, ex quo itinere loricatos viros fortis cum equitatu ante praemisit. Qui simul in conspectum oppidi se dederunt, cum equis recipiuntur. Hoc a Cordubensibus nequaquam poterat animadverti. Appropinquantibus ex oppido bene magna multitudo ad equitatum concidendum cum exissent, loricati, ut supra scripsimus, ex equis descenderunt et magnum proelium fecerunt, sic uti ex infinita hominum multitudine pauci in oppidum se reciperent. Hoc timore adductus Sex. Pompeius litteras fratri misit ut celeriter sibi subsidio veniret, ne prius Caesar Cordubam caperet quam ipse illo venisset. Itaque Cn. Pompeius Ulia prope capta litteris fratris excitus cum coplis ad Cordubam iter facere coepit.

[5] Caesar, cum ad flumen Bacetim venisset neque propter altitudincem fluminis transire posset, lapidibus corbis plenos demisit: insuper ponit trabes; ita ponte facto copias ad castra tripertito traduxit. Tendebat adversum oppidum e regione pontis, ut supra scripsimus, tripertito. Huc cum Pompeius cum suis copiis venisset, ex adverso pari ratione castra ponit. Caesar, ut eum ab oppido comineatuque excluderet, bracchium ad pontem ducere coepit: pari idem condicione Pompeius facit. Hic inter duces duos fit contentio uter prius pontem occuparet; ex qua contentione cotidiana minuta proelia fiebant, ut modo hi, non numquam illi superiores discederent. Quae res cum ad maiorem contentionem venisset, ab utrisque comminus pugna inita, dum cupidius locum student tenere, propter pontem coagulabantur, fluminis ripas appropinquantes coangustati praecipitabantur. Hic alternis non solum morti mortem exaggerabant, sed tumulos tumulis exaequabant. Ita diebus compluribus [consumptis] cupiebat Caesar, si qua condicione posset, adversarios in aequum locum deducere et primo quoque tempore de bello decernere.

[6] Id cum animadverteret adversarios minime velle, quos +quoniam a avia+ retraxerat, ut in aequum deduceret, copiis flumine traductis noctu iubet ignis fieri magnos: ita firmissimum eius praesidium Ateguam proficiscitur. Id cum Pompeius ex perfugis rescisset, qua die facultatem… et angustias, carra complura +multosque lanistas+ retraxit et ad Cordubam se recepit. Caesar munitionibus Ateguam oppugnace et bracchia circumducere coepit. Cui de Pompeio cum nuntius esset allatus eo die proficisci, cuius in adventum praesidi causa Caesar complura castella occupasset, partim ubi equitatus, partim ubi pedestres copiae in statione et in excubitu castris praesidio esse possent, hic in adventu Pompei incidit ut matutino tempore nebula esset crassissima. Ita illa obscuratione cum aliquot cohortibus et equitum turmis circumcludunt Caesaris equites et concidunt, sic ut vix in ea caede pauci effugerent.

[7] Insequenti nocte castra sua incendit Pompeius et trans flumen Salsum per convallis castra inter duo oppida Ateguam et Ucubim in monte constituit. Caesar +in munitionibus ceterisque+ quae ad oppidum opus fuerunt aggerem vineasque agere instituit. Haec loca sunt montuosa et natura impedita ad rem militarem; quae planitie dividuntur, Salso flumine, proxime tamen Ateguam ut flumen sit circiter passus duo milia. Ex ea regione oppidi in montibus castra habuit posita Pompeius in conspectu utrorumque oppidorum, neque suis ausus est subsidio venire. Aquilas et signa habuit XIII legionum; sed ex quibus aliquid firmamenti se existimabat habere duae fuerunt vernaculae, quae a Trebonio transfugerant; una facta ex coloniis quae fuerunt in his regionibus; quarta fuit Afraniana ex Africa quam secum adduxerat; +reliquae ex fugitivis auxiliares consistebant+: nam de levi armatura et equitatu longe et virtute et numero nostri erant superiores.

[8] Accedebat hoc ut longius duceret bellum Pompeius, quod loca sunt edita et ad castrorum munitiones non parum idonea. nam fere totius ulterioris Hispaniae regio propter terrae fecundidatem inopem difficilemque habet oppugnationem et non nimis copiosam aquationem. Hic etiam propter barbarorum crebras excursiones omnia loca quae sunt ab oppidis remota, turribus et munitionibus retinentur, sicut in Africa; rudere, non tegulis teguntur. simulque in his habent speculas et propter altitudinem late longeque prospiciunt. Item oppidorum magna pars eius provinciae montibus fere munita et natura excellentibus locis est constituta, ut simul aditus ascensusque habeat difficiles. Ita ab oppugnationibus natura loci distinentur ut civitates Hispaniae non facile ab hoste capiantur. Id quod in hoc contigit bello. Nam cum inter Ateguam et Ucubim, quae oppida supra sunt scripta, Pompeius ut habuit castra constituta in conspectu duorum oppidorum, ab suis castris circiter milia passuum IIII grumus est excellens natura qui appellatur Castra Postumiana. Ibi praesidii causa castellum Caesar habuit constitutum.

[9] Quod Pompeius quod eodem iugo tegebatur loci natura et remotum erat a castris Caesaris, animadvertebat loci difficultatem et quia flumine Salso intercludebatur, non esse commissurum Caesarem ut in tanta loci difficultate ad subsidium [com]mittendum se [de]mitteret. Ita fretus opinione tertia vigilia profectus castellum oppugnare coepit [ut laborantibus succurreret nostri]. Cum adpropinquassent, clamore repentino telorumque multitudine iactus facere coeperunt, uti magnam partem hominum vulneribus adficerent. Quo facto cum ex castello repugnare coepissent maioribusque castris Caesaris nuntius esset adlatus, cum III legionibus est profectus, [ut laborantibus succurreret nostris]. Et cum ad eos adpropinquasset, fuga perterriti multi sunt interfecti, complures capti, in quibus duo [centuriones]. Multi praeterea armis exuti fugerunt, quorum scuta sunt relata LXXX.

[10] Insequenti luce Arguetius ex Italia cum equitatu venit. is signa Saguntinorum rettulit quinque quae ab oppidanis cepit. Suo loco praeteritumst quod equites ex Italia cum Asprenate ad Caesarem venissent. ea nocte Pompeius castra sua incendit et ad Cordubam versus iter facere coepit. Rex nomine Indo qui cum equitatu suas copias adduxerat, dum cupidius agmen adversariorum insequitur, a vernaculis legionariis exceptus est et interfectus.

[11] Postero die equites nostri longius ad Cordubam versus prosecuti sunt eos qui commeatus ad castra Pompei ex oppido portabant. Ex his capti l cum iumentis ad nostra adducti sunt castra. eo die Q. Marcius, tribunus militum qui fuisset Pompei, ad nos transfugit, et noctis tertia vigilia in oppido acerrime pugnatum est, ignemque multum miserunt, sic ut omne genus [telorum consumeretur] quibus ignis per iactus solitus est mitti. Hoc praeterito tempore C. Fundanius eques Romanus ex castris adversariorum ad nos transfugit.

[12] Postero die ex legione vernacula milites sunt capti ab equitibus nostris duo qui dixerunt se servos esse. Cum venirent, cogniti sunt a militibus qui antea cum Fabio et Pedio fuerant… et [a] Trebonio transfugerant. Eis ad ignoscendum nulla facultas est data et a militibus nostris interfecti sunt. Idem temporis capti tabellarii qui a Corduba ad Pompeium missi erant perperamque ad nostra castra pervenerant, praecisis manibus missi sunt facti. Pari consuetudine vigilia secunda ex oppido ignem multum telorumque multitudinem iactando bene magnum tempus consumpserunt compluresque vulneribus adfecerunt. Praeterito noctis tempore eruptionem ad legionem vi fecerunt, cum in opere nostri distenti essent, acriterque pugnare coeperunt. Quorum vis repressa a nostris, etsi oppidani superiore loco defendebantur. Hi cum eruptionem facere coepissent, tamen virtute militum nostrorum qui etsi inferiore loco premebantur, tamen repulsi adversarii bene multis vulneribus adfecti in oppidum se contulerunt.

[13] Postero die Pompeius ex castris suis brachium coepit ad flumen Salsum; et cum nostri equites pauci in statione fuissent a pluribus reperti, de statione sunt deiecti et occisi tres. Eo die A. Valgius senatoris filius, cuius frater in castris Pompei fuisset, omnibus suis rebus relictis equum conscendit et fugit. Speculator de legione II Pompeiana captus a militibus et interfectus. Idemque temporis glans missa est inscripta: quo die ad oppidum capiundum accederent, se scutum esse positurum. Qua spe nonnulli dum sine periculo murum ascendere et oppido potiri posse se sperant, postero die ad murum opus facere coeperunt, et bene magna prioris muri parte deiecta [in oppidum intraverunt]. Quo facto ab oppidanis ac si suarum partium essent, conservati… missos facere loricatos qui praesidii causa praepositi oppido a Pompeio essent orabant. Quibus respondit Caesar se condiciones dare, non accipere consuevisse. Qui cum in oppidum revertissent, relato responso clamore sublato, omni genere telorum misso pugnare pro muro toto coeperunt. Propter quod fere magna pars hominum qui in castris nostris essent, non dubitarunt quia eruptionem eo die essent facturi. Ita corona circumdata pugnatum est aliquamdiu vehementissime, simulque balista missa a nostris turrem deiecit, qua adversariorum qui in ea turre fuerant, quinque deiecti sunt et puer qui balistam solitus erat observare.

[14] Eius praeteriti temporis Pompeius trans flumen Salsum castellum constituit neque a nostris prohibitus falsaque illa opinione gloriatus est quod prope in nostris partibus locum tenuisset. Item insequenti die eadem consuetudine dum longius prosequitur, quo loco equites nostri stationem habuerant, aliquot turmae cum levi armatura impetu facto loco sunt deiecti et propter paucitatem nostrorum equitum simul cum levi armatura inter turmas adversariorum protriti. Hoc in conspectu utrorumque castrorum gerebatur, et maiore Pompeiani exultabant gloria [quod… ] longiusque cedentibus nostris prosequi coepissent. Qui cum aequo loco a nostris recepti essent, ut consuessent, ex simili virtute clamore facto, aversati sunt proelium facere.

[15] Fere apud exercitus haec est equestris proelii consuetudo: cum eques ad dimicandum dimisso equo cum pedite congreditur, nequaquam par habetur. Id quod accidit in hoc proelio. Cum pedites levi armatura electi ad pugnam equitibus nostris necopinantibus venissent, idque in proelio animadversum esset, complures ex equis descenderunt. Ita exiguo tempore eques pedestre, pedes equestre proelium facere coepit, usque eo ut caedem proxime a vallo fecerint. In quo proelio adversariorum ceciderunt CXXIII, compluresque armis exuti, multi vulneribus adfecti in castra sunt redacti. Nostri ceciderunt III, saucii XII pedites et equites V. Eius diei insequenti tempore pristina consuetudine pro muro pugnari coeptum est. Cum bene magnam multitudinem telorum ignemque nostris defendentibus iniecissent, nefandum crudelissimumque facinus sunt adgressi in conspectuque nostro hospites qui in oppido erant, iugulare et de muro praecipites mittere coeperunt, sicuti apud barbaros, quod post hominum memoriam numquam est factum.

[16] Huius diei extremo tempore a Pompeianis clam nostros ad [oppidum] tabellarius est missus, ut ea nocte turres aggeremque incenderent et tertia vigilia eruptionem facerent. Ita igne telorumque multitudine iacta cum bene magnam partem operum consumpsissent, portam quae e regione et in conspectu Pompei castrorum fuerat aperuerunt, copiaeque totae eruptionem fecerunt secumque extulerunt virgulta crates ad fossas complendas et harpagones ad casas quae stramenticiae ab nostris hibernorum causa aedificatae erant, diruendas et incendendas, praeterea argentum vestimenta, ut dum nostri in praeda detinentur, illi caede facta ad praesidia Pompei se reciperent. Nam quod existimabat eos posse conata efficere, nocta tota ultra stabat flumen Salsum in acie. Quod factum licet necopinantibus nostris esset gestum, tamen virtute freti repulsos multisque vulneribus adfectos oppido represserunt, praedam armaque eorum sunt potiti vivosque aliquos ceperunt; qui postero die sunt interfecti. Eodemque tempore transfuga nuntiavit ex oppido Iunium qui in cuniculo fuisset, iugulatione oppidanorum facta clamasse facinus se nefandum et scelus fecisse; nam eos nihil meruisse quare tali poena adficerentur, qui eos ad aras et focos suos recepissent, eosque hospitium scelere contaminasse; multa praeterea dixisse; qua oratione deterritos amplius iugulationem non fecisse.

[17] Ita postero die Tullius legatus cum Catone Lusitano venit et apud Caesarem verba fecit: 'Utinam quidem di inmortales fecissent ut tuus potius miles quam Cn. Pompei factus essem et hanc virtutis constantiam in tua victoria, non in illius calamitate praestarem! Cuius funestae laudes quoniam ad hanc fortunam reciderunt ut cives Romani indigentes praesidii, et propter patriae luctuosam perniciem ducimur hostium numero qui neque in illius prospera acie primam fortunam neque in adversa secundam obtinuimus, vix tuarum legionum tot impetus sustentantes, nocturnis diurnisque operibus gladiorum ictus telorumque missus exceptantes, relicti et deserti a Pompeio, tua virtute superati salutem a tua clementia deposcimus petimusque ut [vitam nobis concedas'. Quibus Caesar respondit:] 'qualem gentibus me praestiti, similem in civium deditione praestabo.'

[18] Remissis legatis, cum ad portam venissent, [constitit] Ti. Tullius, et cum introeuntem Catonem insecutus non esset, revertit ad portam et hominem adprehendit. Quod Tiberius cum fieri animadvertit, simul pugionem eduxit et manum eius incidit. Ita refugerunt ad Caesarem. Eodemque tempore signifer de legione prima transfugit, et innotuit quo die equestre proelium factum esset, suo signo perisse homines XXXV, neque licere castris Cn. Pompei nuntiare neque dicere perisse quemquam. Servos cuius dominus in Caesaris castris fuisset – uxorem et filios in oppido reliquerat – dominum iugulavit et ita clam a Caesaris praesidiis in Pompei castra discessit… Et indicium glande scriptum misit, per quod certior fieret Caesar, quae in oppido ad defendendum compararentur. Ita litteris acceptis cum in oppidum revertisset, qui mittere glandem inscriptam solebat… Insequenti tempore duo Lusitani fratres transfugenuntiaruntque Pompeium contionem habuisse: quoniam oppido subsidio non posset venire, noctu ex adversariorum conspectu se deducerent ad mare versum; unum respondisse, ut potius ad dimicandum descenderet quam signum fugae ostenderet; eum qui ita locutus esset iugulatum. Eodem tempori tabellarii eius deprehensi qui ad oppidum veniebant. Quorum litteras Caesar oppidanis obiecit et qui vitam sibi peteret, iussit turrem ligneam oppidanorum incendere; id si fecisset, ei se promisit omnia concessurum. Quod difficile erat factu ut eam turrem sine periculo quis incenderet. Ita fine [diei] turrem ligneam cum propius accessisset, ab oppidanis est occisus. Eadem nocte transfuga nuntiavit Pompeium et Labienum de iugulatione oppidanorum indignatos esse.

[19] Vigilia secunda propter multitudinem telorum turris lignea quae nostra fuisset, ab imo vitium fecit usque ad tabulatum secundum et tertium. Eodem tempore pro muro pugnarunt acerrime et turrim nostram ut superiorem incenderunt, idcirco quod ventum oppidani secundum habuerunt. Insequenti luce materfamilias de muro se deiecit et ad nos transsiliit dixitque se cum familia constitutum habuisse ut una transfugerent ad Caesarem, illam oppressam et iugulatam. Hoc praeterito tempore tabellae de muro sunt deiectae in quibus scriptum est inventum: 'L. Munatius Caesari. Si mihi vitam tribues, quoniam ab Cn. Pompeio sum desertus, qualem me illi praestiti, tali virtute et constantia futurum me in te esse praestabo'. Eodem tempore oppidani legati qui antea exierant, Caesarem adierunt: si sibi vitam concederet, sese insequenti luce oppidum esse dedituros. Quibus respondit se Caesarem esse fidemque praestaturum. Ita ante diem XI Kalendas Martias oppido potitus imperator est appellatus.

[20] Quod Pompeius ex perfugis cum deditionem oppidi factam esse scisset, castra movit Ucubim versus et circum ea loca castella disposuit et munitionibus se continere coepit. Caesar movit et propius castra castris contulit. Eodem tempore mane loricatus unus ex legione vernacula ad nos transfugit et nuntiavit Pompeium oppidanos Ucubenses convocasse eisque ita imperavisse ut diligentia adhibita perquirerent qui essent suarum partium itemque adversariorum victoriae fautores. Hoc praeterito tempore in oppido quod fuit captum, servus est prensus in cuniculo quem supra demonstravimus dominum iugulasse; is vivus est conbustus. Idemque temporis centuriones loricati VIII ad Caesarem transfugerunt ex legione vernacula, et equites nostri cum adversariorum equitibus congressi sunt, et saucii aliquot occiderunt levi armatura. Ea nocte speculatores prensi servi III et unus ex legione vernacula. Servi sunt in crucem sublati, militi cervices abscisae.

[21] Postero die equites cum levi armatura ex adversariorum castris ad nos transfugerunt. Et eo tempore circiter XL equites ad aquatores nostros excucurrerunt, nonnullos interfecerunt, item alios vivos abduxerunt; e quibus capti sunt equites VIII. Insequenti die Pompeius securi percussit homines LXXIIII qui dicebantur esse fautores Caesaris victoriae, reliquos versum oppidum iussit deduci. Ex quibus effugerunt CXX et ad Caesarem venerunt.

[22] Hoc praeterito tempore qui in oppido Ategua Bursavonenses capti sunt, legati profecti sunt cum nostris, uti rem gestam Bursavonensibus referrent; quid sperarent de Cn. Pompeio, cum viderent hospites iugulari; praeterea multa scelera ab iis fieri qui praesidii causa ab iis reciperentur. Qui ad oppidum [cum] venissent, nostri qui fuissent equites Romani et senatores, non sunt ausi introire in oppidum, praeterquam qui eius civitatis fuissent. Quorum responsis ultro citroque acceptis et redditis cum ad nostros se reciperent qui extra oppidum fuissent illi praesidio insecuti ex Bursavone legatos iugularunt. Duo reliqui [ex] eis fugerunt et Caesari rem gestam detulerunt… Et speculatores ad oppidum Ateguam miserunt. Qui cum certum conperissent, legatorum responsa ita esse gesta quemadmodum illi rettulissent, ab oppidanis concursu facto, eum qui legatos iugulasset, lapidare et ei manus intentare coeperunt: illius opera se perisse. Ita vix periculo liberatus petiit ab oppidanis ut ei liceret legatum ad Caesarem proficisci: illi se satis facturum. Potestate data cum inde esset profectus, praesidio comparato, cum bene magnam manum fecisset et nocturno tempore per fallaciam in oppidum esset receptus, iugulationem magnam facit principibusque qui sibi contrarii fuissent interfectis oppidum in suam potestatem recepit. Hoc praeterito tempore servi transfugae nuntiaverunt oppidanorum bona vendere [edictumque] ne cui extra vallum liceret exire nisi discinctum, idcirco quod ex quo die oppidum Ategua esset captum, metu conterritos conplures profugere Baeturiam; neque sibi ullam spem victoriae propositam habere, et siqui ex nostris transfugerent, in levem armaturam conici eumque non amplius XVII accipere.

[23] Insequenti tempore Caesar castris castra contulit et brachium ad flumen Salsum ducere coepit. Hic dum in opere nostri distenti essent, complures ex superiori loco adversariorum decucurrerunt nec detinentibus nostros multis telis iniectis conplures vulneribus adfecere. Hic tum, ut ait Ennius, nostri 'cessere parumper'. Itaque praeter consuetudinem cum a nostris animadversum esset cedere, centuriones ex legione v flumen transgressi duo restituerunt aciem, acriterque eximia virtute plures cum agerent, ex superiore loco multitudine telorum alter eorum concidit. Ita cum eius compar proelium facere coepisset, cum undique se circumveniri animum advertisset, in[teger re]gressus pedem offendit. Huius concidentis temporis aquari fortis insignia cum conplures adversariorum concursum facerent, equites nostri transgressi inferiori loco adversarios ad vallum agere coeperunt. Ita cupidius dum intra praesidia illorum student caedem facere, a turmis et levi armatura sunt interclusi. Quorum nisi summa virtus fuisset, vivi capti essent. Nam et munitione praesidii ita coangustabantur, ut eques spatio intercluso vix se defendere posset. Ex utroque genere pugnae conplures sunt vulneribus adfecti, in quis etiam Clodius Arquitius. Inter quos ita comminus est pugnatum ut ex nostris praeter duos centuriones sit nemo desideratus gloria se efferentes.

[24] Postero die ad Soricariam utrorumque convenere copiae. Nostri brachia ducere coeperunt. Pompeius cum animadverteret castello se excludi Aspavia, quod est ab Ucubi milia passuum V, haec res necessario devocabat ut ad dimicandum descenderet. Neque tamen aequo loco sui potestatem faciebat, sed ex grumo… Excelsum tumulum capiebant, usque eo ut necessario cogeretur iniquum locum subire. Quo de facto cum utrorumque copiae tumulum excellentem petissent, prohibiti a nostris sunt deiecti planitie. Quae res secundum nostris efficiebat proelium. undique cedentibus adversariis non parum magna in caede versabantur. Quibus mons, non virtus saluti fuit. Quo sub sidio [paulum modo restiterunt, sic] ut nisi advesperasset, a paucioribus nostris omni auxilio privati essent. Nam ceciderunt ex levi armatura CCCXXIIII, ex legionariis CXXXVIII, praeterquam quorum arma et spolia sunt ablata. Ita pridie duorum centurionum interitio hac adversariorum poena est litata.

[25] Insequenti die pari consuetudine cum ad eundem locum eius praesidium venisset, pristino illo suo utebantur instituto; nam praeter equites nullo loco aequo se committere audebant. Cum nostri in opere essent, equitum copiae concursus facere coeperunt, simulque vociferantibus legionariis, cum locum efflagitarent ex consuetudine insequendi, existimare posses paratissimos esse ad dimicandum. Nostri ex humili convalle bene longe sunt egressi et planitie in aequiori loco constiterunt. Illi tamen procul dubio ad congrediendum in aequum locum non sunt ausi descendere praeter unum Antistium Turpionem. Qui fidens viribus ex adversariis sibi parem esse neminem agitare coepit. Hic, ut fertur Achillis Memnonisque congressus, Q. Pompeius Niger eques Romanus Italicensis ex acie nostra ad congrediendum progressus. Quoniam ferocitas Antistii omnium mentes converterat ab opere ad spectandum, acies sunt dispositae. Nam inter bellatores principesque dubia erat posita victoria, ut prope videretur finem bellandi duorum dirimere pugna. Ita avidi cupidique suarum quisque ex partium virorum fautorumque voluntate habebatur. Quorum virtute alacri, cum ad dimicandum in planitiem se contulissent, laudis insignia scutorumque praefulgens opus caelatum… quorum [certamine] pugna esset [prope] profecto dirempta, nisi propter equitum concessum, ut supra demonstravimus… levem armaturam praesidii causa non longe ab opere [castra] constituit. Ut, nostri equites in receptu dum ad castra redeunt, adversarii cupidius sunt insecuti, universi clamore facto impetum dederunt. Ita metu peterriti, cum in fuga essent multis amissis in castra se recipiunt.

[26] Caesar ob virtutem turmae Cassianae donavit milia XIII et praefecto torques aureos V et levi armaturae milia XII. Hoc die A. Baebius et C. Flavius et A. Trebellius equites Romani Hastenses argento prope tecti [equites] ad Caesarem transfugerunt. Qui nuntiaverunt equites Romanos coniurasse omnis qui in castris Pompei essent, ut transitionem facerent; servi indicio omnes in custodiam esse coniectos; e quibus occasione capta se transfugisse. Item hoc die litterae sunt deprensae quas mittebat Ursaonem Cn. Pompeius: 'S. V. G. E. V. Etsi prout nostra felicitas, ex sententia adversarios propulsos… Qui si aequo loco sui potestatem facerent, celerius quam vostra opinio fert. bellum confecissem. Sed exercitum tironem non audent in campum deducere nostrisque adhuc freti praesidiis bellum ducunt. Nam singulas civitates circumsederunt ut inde sibi commeatus capiant. Quare et civi tates nostrarum partium conservabo et bellum primo quoque tempore conficiam. Cohortes [… in] animo habeo ad vos mittere. Profecto nostro commeatu privati necessario ad dimicandum descendent.'

[27] Insequenti tempore cum nostri in opere distenti essent, equites in oliveto dum lignantur, interfecti sunt aliquot. Servi transfugerunt qui nuntiaverunt a. d. III Non. Mart. proelium ad Soricariam quod factum est, ex eo tempore metum esse magnum et Attium Varum circum castella praeesse. Eo die Pompeius castra movit et contra Spalim in oliveto constituit. Caesar priusquam eodem est profectus, luna hora circiter sexta visa est. Ita castris motis Ucubim Pompeius praesidium quod reliquit, iussit incendere, ut deusto oppido in castra maiora se reciperent. Insequenti tempore Ventiponem oppidum cum oppugnare coepisset, deditione facta iter fecit in Carrucam, contra Pompeium castra posuit. Pompeius oppidum quod contra sua praesidia portas clausisset incendit; milesque qui fratrem suum in castris iugulasset, interceptus est a nostris et fusti percussus. Hinc itinere facto in campum Mundensem cum esset ventum, castra contra Pompeium constituit.

[28] Sequentique die cum iter facere Caesar cum copiis vellet, renuntiatum est a speculatoribus Pompeium de tertia vigilia in acie stetisse. Hoc nuntio adlato vexillum proposuit. Idcirco enim copias eduxerat quod Ursaonensium civitati [qui sui] fuissent fautores, antea litteras miserat Caesarem nolle in convallem descendere, quod maiorem partem exercitus tironem haberet. Hae litterae vehementer confirmabant mentes oppidanorum. Ita hac opinione fretus tuto se facere posse existimabat. Etenim et natura loci defendebantur et ipsius oppido munitione ubi castra habuit constituta. Namque ut superius demonstravimus, loca excellentia tumulis contineri, interim nulla planitie edividit; id quod eo incidit tempore.

[29] Planities inter utraque castra intercedebat circiter milia passuum V, ut auxilia Pompei duabus defenderentur rebus, oppido et excelsi loci natura. Hinc derigens proxima planities aequabatur. Cuius decursum antecedebat rivus qui ad eorum accessum summam efficiebat loci iniquitatem. Nam palustri et voraginoso solo currens erat ad dextrum. Id quod Caesar cum aciem derectam vidisset, non habuit dubium quin mediae planitie in aequum ad dimicandum adversarii procederent. Hoc erat in omnium conspectu. Hoc accedebat ut locus illa planitie aequitate ornaretur, et diei solisque serenitate ut mirificum, ut optandum tempus prope ab diis inmortalibus illud tributum esset ad proelium committendum. Nostri laetari, nonnulli etiam timere, quod in eum locum res fortunaeque omnium deducerentur ut quicquid post horam casus tribuisset, in dubio poneretur. Itaque nostri ad dimicandum procedunt, id quod adversarios existimabamus esse facturos. Qui tamen a munitione oppidi longius non audebant procedere, in quo sibi prope murum adversarii constituebant. Itaque nostri procedunt. Interdum aequitas loci adversarios efflagitabat ut tali contenderent condicione ad victoriam. Neque tamen illi a sua consuetudine discedebant, ut aut ab excelso loco aut oppido discederent. Nostri pede presso propius rivum cum adpropinquassent, adversarii patrocinari loco iniquo non desinunt.

[30] Erat acies XIII aquilis constituta, quae lateribus equitatu tegebatur, cum levi armatura milibus sex; praeterea auxiliares accedebant prope alterum tantum. Nostra praesidia LXXX cohortibus, octo milibus equitum. Ita cum in extrema planitie iniquum in locum nostri adpropinquassent, paratus hostis erat superior, ut transeundum superius iter vehementer esset periculosum. Quod cum a Caesare esset animadversum, nequid temere culpa secus admitteretur, eum locum definire coepit. Quod cum hominum auribus esset obiectum, moleste et acerbe accipiebant se inpediri quominus proelium conficere possent. Haec mora adversarios alacriores efficiebat: Caesaris copias timore inpediri ad committendum proelium. Ita se efferen tes iniquo loco sui potestatem faciebant, ut magno tamen periculo accessus eorum haberetur. Hic decumani suum locum, cornum dextrum, tenebant, sinistrum III et V, itemque et cetera [auxilia equitatus]. Proelium clamore facto committitur.

[31] Hic etsi virtute nostri antecedebant, adversarii loco superiore se defendebant acerrime, et vehemens fiebat ab utrisque clamor telorumque missu concursus, sic ut nostri prope diffiderent victoriae. Congressus enim et clamor, quibus rebus maxime hostis conterretur, in conlatu pari erat condicione. Ita ex utroque genere cum parem virtutem ad bellandum contulissent, pilorum missu fixa cumulatur et concidit adversariorum multitudo. Dextrum ut demonstravimus decumanos cornum tenuisse. Qui etsi erant pauci, tamen propter virtutem magno adversarios timore eorum opera adficiebant, quod a suo loco hostes vehementer premere coeperunt, ut ad subsidium, ne ab latere nostri occuparent, legio adversariorum traduci coepta sit ad dextrum. Quae simul est mota, equitatus Caesaris sinistrum cornum premere coepit, ita uti eximia virtute proelium facere possent ut locus in aciem ad subsidium veniundi non daretur. Ita cum clamor esset intermixtus gemitu gladiorumque crepitus auribus oblatus, inperitorum mentes timore praepediebat. Hic, ut ait Ennius, pes pede premitur, armis teruntur arma, adversariosque vehementissime pugnantes nostri agere coeperunt. Quibus oppidum fuit subsidio. Ita ipsis Liberalibus fusi fugatique non superfuissent, nisi in eum locum confugissent, ex quo erant egressi. In quo proelio ceciderunt milia hominum circiter XXX et siquid amplius, praeterea Labienus, Attius Varus, quibus occisis utrisque funus est factum, itemque equites Romani partim ex urbe, partim ex provincia ad milia III. Nostri desiderati ad hominum mille partim peditum, partim equitum, saucii ad D adversariorum aquilae sunt ablatae XIII et signa . . et fasces… praeterea hos habuit…

[32]… ex fuga hac qui oppidum Mundam sibi constituissent praesidium, nostrique cogebantur necessario eos circumvallare. Ex hostium armis pro caespite cadavera conlocabantur, scuta et pila pro vallo. Insuper occisorum in gladiorum mucronibus capita hominum ordinata ad oppidum conversa. Universa hostium timorem… virtutisque insignia proposita viderent, et vallo circumcluderentur adversarii. Ita Galli tragulis iaculisque oppidum [quod vallo facto] ex hostium cadaveribus sunt circumplexi, oppugnare coeperunt. Ex hoc proelio Valerius adulescens Cordubam cum paucis equitibus fugit, Sex. Pompeio qui Cordubae fuisset, rem gestam refert. Cognito hoc negotio, quos equites secum habuit, quod pecuniae secum habuit eis distribuit et oppidanis dixit se de pace ad Caesarem proficisci et secunda vigilia ab oppido discessit. Cn. Pompeius cum equitibus paucis nonnullisque peditibus ad navale praesidium Carteiam contendit, quod oppidum abest ab Corduba milia passuum CLXX. Quo cum ad octavum miliarium venisset, P. Caucilius qui castris antea Pompei praepositus esset, eius verbis nuntium mittit, eum minus belle habere, ut mitterent lecticam qua in oppidum deferri posset. litteris missis Pompeius Carteiam defertur. Qui illarum partium fautores essent, conveniunt in domum quo erat delatus, qui arbitrati sunt clanculum venisse, ut ab eo quae vellent de bello requirerent. Cum frequentia convenisset, de lectica Pompeius in eorum fidem confugit.

[33] Caesar ex proelio [Munda] munitione circumdata Cordubam venit. Qui ex caede eo refugerunt, pontem occuparunt. Cum eo ventum esset, conviciare coeperunt, nos ex proelio paucos superesse; quo fugeremus? Ita pugnare coeperunt de ponte. Caesar flumen traiecit et castra posuit. Scapula totius seditionis [familiae ac libertinorum] caput ex proelio Cordubam cum venisset, familiam et libertos convocavit, pyram sibi extruxit, cenam adferri quam optimam imperavit, item optimis insternendum vestimentis; pecuniam et argentum in praesentia familiae donavit. Ipse de tempore cenare, resinam et nardum identidem sibi infundit. Ita novissimo tempore servum iussit et libertum qui fuisset eius concubinus, alterum se iugulare, alterum pyram incendere.

[34] Oppidani autem, simul Caesar castra contra ad oppidum posuit, discordare coeperunt, usque eo ut clamor in castra nostra perveniret, [rixa orta] fere inter Caesarianos et inter Pompeianos. Erant hic legiones, quae ex perfugis conscriptae, partim oppidanorum servi qui erant a Pompeio Sexto manumissi. Qui in Caesaris adventum descendere coeperunt. legio XIII oppidum defendere coepit, nostri cum iam depugnarent, turres ex parte et murum occuparunt. Denuo legatos ad Caesarem mittunt ut sibi legiones subsidio intromitteret. Hoc cum animadverterent homines fugitivi, oppidum incendere coeperunt. Qui superati a nostris sunt interfecti hominum milia XXII, praeterquam extra murum qui perierunt. Ita Caesar oppido potitus. Dum hic detinetur, ex proelio quos circummunitos superius demonstravimus, eruptionem fecerunt et bene multi interfecti; in oppidum sunt redacti.

[35] Caesar Hispali[m] cum contendisset, legati de precatum venerunt. Ita cum ad oppidum esset ventum, Caninium cum praesidio legatum intromittit, ipse castra ad oppidum ponit. Erat bene magna manus intra Pompeianarum partium quae praesidium receptum indignaretur clam quendam Philonem, illum qui Pompeianarum partium fuisset defensor acerrimus. Is tota Lusitania notissimus erat. Hic clam praesidia Lusitaniam proficiscitur et Caecilium Nigrum hominem barbarum ad Lennium convenit, qui bene magnam manum Lusitanorum haberet. rursus Hispalim oppidum denuo noctu per murum recipitur. Praesidium, vigiles iugulant, portas praecludunt, de integro pugnare coeperunt.

[36] Dum haec geruntur, legati Carteienses renuntiaverunt quod Pompeium in potestatem haberent. Quod ante Caesari portas praeclusissent, illo beneficio suum maleficium existimabant se lucrificare. Lusitani Hispali pugnare nullo tempore desistebant. Quod Caesar cum animum adverteret, si oppidum capere contenderet, timuit ne homines perditi incenderent et moenia delerent. Ita consilio habito noctu patitur Lusitanos eruptionem facere; id quod consulto non existimabant fieri. Ita erumpendo navis quae ad Baetim flumen fuissent, incendunt. Nostri dum incendio detinentur, illi profugiunt et ab equitibus conciduntur. Quo facto oppido recuperato Hastam iter facere coepit. Ex qua civitate legati ad deditionem venerunt. Mundenses qui ex proelio in oppidum confugerant, cum diutius circumsederentur, bene multi deditionem faciunt, et cum essent in legionem distributi, coniurant inter sese ut noctu signo dato qui in oppido fuissent eruptionem facerent, illi caedem in castris administrarent. Hac re cognita insequenti nocte vigilia tertia tessera data extra vallum omnes sunt concisi.

[37] Carteienses, dum Caesar in itinere reliqua oppida oppugnat, propter Pompeium dissentire coeperunt. Pars erat quae legatos ad Caesarem miserat, pars erat quae Pompeianarum partium fautores essent. Seditione concitata portas occupant. Caedes fit magna; saucius Pompeius naves viginti occupat longas et profugit. Didius qui [ad] Gadis classi praefuisset… ad quem simul nuntius adlatus est, confestim sequi coepit. Partim pedibus et equitatu ad persequendum celeriter iter faciebant, item confestim consequentes. Quarto die navigationis quod imparati a Carteia profecti sine aqua fuissent, ad terram adplicant. Dum aquantur, Didius classe accurrit, navis incendit, nonnullas capit.

[38] Pompeius cum paucis profugit et locum quendam munitum natura occupat. Equites et cohortes quae ad persequendum missi essent, speculatoribus ante missis certiores fiunt, diem et noctem iter faciunt. Pompeius umero et sinistro crure vehementer erat saucius. Hoc accedebat ut etiam talum intorsisset; quae res maxime inpediebat. Ita lectica ad turrem quen[dam cum] esset ablatus, in ea ferebatur Lusitanis more militari. Cum Caesaris praesidio fuisset conspectus, celeriter equitatu cohortibusque circumcluditur. Erat accessus loci difficultas. Nam idcirco [propter suo praesidio fuisset conspectus celeriter ad] munitum locum natura ceperat sibi Pompeius, quamvis magna multitudine adduct[a ut pauc]i homines ex superiore loco defendere possent. Subeunt in adventu nostri depellunturque telis. Quibus cedentibus cupidius insequebantur adversarii et confestim tardabant ab accessu. Hoc saepius facto animum advertebatur nostro magno id fieri periculo. opere circummunire instituit. Pari autem [cupiditate] ex celeri festinatione circumm[un]itiones iugo derigunt, ut aequo pede cum adversariis congredi possent. a quibus cum animadversum esset, fuga sibi praesidium capiunt.

[39] Pompeius, ut supra demonstravimus, saucius et intorto talo idcirco tardabatur ad fugiendum, itemque propter loci difficultatem neque equo neque vehiculo saluti suae praesidium parare poterat. Caedes a nostris undique administrabatur. Exclusus a munitione amissisque auxiliis ad convallem exesumque locum in speluncam Pompeius se occultare coepit, ut a nostris non facile inveniretur nisi captivorum indicio. Ita ibi interficitur. Cum Caesar Gadibus fuisset, Hispalim pridie Idus Apriles caput adlatum et populo datum est in conspectum.

[40] Interfecto Cn. Pompeio adulescente Didius quem supra demonstravimus, illa adfectus laetitia proximo se recepit castello nonnullasque naves ad reficiendum subduxit et quodvis essent… brachium ex utrisque partibus… Lusitani qui ex pugna superfuerunt, ad signum se receperunt et bene magna manu comparata ad Didium se reportant. Huic etsi non aberat diligentia ad naves tuendas, tamen nonnumquam ex castello propter eorum crebras excursiones eliciebatur et prope cotidianis pugnis [cum Lusitanis confligebat. tum illi] insidias ponunt et tripertito signa distribuunt. Erant parati qui naves incenderent, incensisque qui subsidium repellerent; hi sic dispositi erant ut a nullo [conspici possent. reliqui in] conspectu omnium ad pugnam contendunt. Ita cum ex castello Didius ad propellendum processisset cum copiis, signum a Lusitanis tollitur, naves incenduntur, simulque qui in castello ad pugnam processerant, eodem signo fugientes latrones dum persequuntur, a tergo insidiae clamore sublato circumveniunt. Didius magna cum virtute cum compluribus interficitur. Nonnullique ea pugna scaphas quae ad litus fuerant occupant, item complures nando ad naves quae in salo fuerunt, se recipiunt, ancoris sublatis pelagus remis petere coeperunt. Quae res eorum vitae fuit subsidio. Lusitani praeda potiuntur. Caesar Gadibus rursus ad Hispalim recurrit.

[41] Fabius Maximus quem ad Mundam praesidium oppugnandum reliquerat, operibus adsiduis [diurnis et noc]turnis circumsedit. Interclusi inter se decernere; facta bene magna… faciunt. Nostri ad oppidum recuperandum occasionem non praetermittunt et reliquos vivos capiunt, XIIII milia. Ursaonem proficiscuntur. Quod oppidum magna munitione continebatur, sic ut ipse locus non solum opere, sed etiam natura adiutus ad oppugnandum hostem impediret. Hoc accedebat ut aqua praeterquam in ipso oppido unam circumcirca nusquam reperiretur propius milia passuum VIII. Quae res magno erat adiumento oppidanis. tum praeterea accedebat ut aggerem… materiesque unde soliti sunt turris agi, propius milia passuum vi non reperiebatur. Hoc Pompeius ut oppidi oppugnationem tutiorem efficeret, omnem materiem circum oppidum succisam intro congessit. Ita necessario deducebantur nostri, ut a Munda quod proxime ceperant, materiem illo deportarent.

[42] Dum haec ad Mundam geruntur et Ursaonem, Caesar ad Hispalim cum Gadibus se recepisset, insequenti die contione advocata: Initio quaesturae suae eam provinciam ex omnibus provinciis peculiarem sibi constituisse et quae potuisset eo tempore beneficia largitum esse. Insequente praetura ampliato honore vectigalia quae Metellus inposuisset, a senatu petisse et eius pecuniae provinciam liberasse simulque patrocinio suscepto multis legationibus ab se in senatum inductis simul publicis privatisque causis multorum inimicitiis susceptis defendisse. Suo item consulatu absentem quae potuisset commoda provinciae tribuisse. Eorum omnium commodorum et immemores et ingratos in se et in populum Romanum hoc bello et praeterito tempore cognosse. 'Vos iure gentium et civiumque Romanorum institutis cognitis more barbarorum populi Romani magistratibus sacrosanctis manus [semel] et saepius attulistis et luce clara Cassium in medio foro nefarie interficere voluistis. Vos ita pacem semper odistis ut nullo tempore legiones desitae populi Romani in hac provincia haberi. Apud vos beneficia pro maleficiis et maleficia pro beneficiis habentur. Ita neque in otio concordiam neque in bello virtutem ullo tempore retinere potuistis. Privatus ex fuga Cn. Pompeius adulescens a vobis receptus fasces imperium[que] sibi arripuit, multis interfectis civibus auxilia contra populum Romanum conparavit, agros provinciamque vestro impulsu depopulavit. In quo vos victores extabatis? An me deleto non animum advertebatis decem habere legiones populum Romanum quae non solum vobis obsistere, sed etiam caelum diruere possent? Quarum laudibus est virtute…